Inter alias fabulas de nativitate Iesu Christi decantatas, unam nuper offendimus quam numquam antea audiveramus. Nam apud Schmidt, qui Historiam Saeculi Primi Fabulis Variorum Maculatam conscripsit, Gregorius Turonenses in primo Miraculorum fertur dixisse stellam, qua Magi sive reges orientales ad praesepium, ubi pannis involutus filius Dei virgine natus dormitaret, ducerentur, in quendam puteum Bethlehemi cecidisse, ubi in fundo illius adhuc videri posset, sed ab iis tantum, qui virgines essent.
Cuius ultimo in membro statim agnoscimus exemplum loci communis et sat vetusti, quo aliquid, quod fieri non potest, dicitur illis contingere, qui castitatem non (ut solet vulgus) simulent sed veram virginum nomen sibi vindicent. Sic fere in unaquaque studiorum universitate Americana exstat aenea statua cuiusdam professoris diu mortui, qui fertur surrecturus (si sedet) vel ambulaturus (si stat), si virgo quaedam eum praeteriverit, quod nondum per memoriam humanam acciderit: unde subintelligendum est neque annis futuris verisimile videri, quia nulla castitas de discipulis sperari possit. Inter Floridenses, etiam dicuntur de summo campanili singuli lateres decidere, quotienscumque discipulae quaedam castitate integrae et tam corpore quam animo purae (nec spectat rumor ad pueros, sed tantum ad virgines) ad baccalaurei gradum promoveantur; neque obviam umquam venies ulli qui sollicitetur de turri, quippe quae censeatur in aeternum permansura, si ulla fides huic rumori sit tribuenda.
At Gregorius, pro dolor, non dixit stellam tantummodo virginibus apparere: sed potius haec scripsit:
Est* autem in Bethleem puteus magnus, de quo Maria gloriosa aquam fertur hausisse: ubi saepius aspicientibus miraculum illustre monstratur, id est stella ibi mundis corde, quae apparuit Magis, ostenditur. Venientibus devotis ac recumbentibus super os putei, operiuntur linteo capita eorum. Tunc ille cuius meritum obtinuerit, videt stellam ab uno pariete putei super aquas transmigrare ad alium, in illo modo quo solent super coelorum circulo stellae transferri. Et cum multi aspiciant, ab illis tantum videntur, quibus est mens sanior. Nonnullos vidi qui eam asserebant se vidisse. Nuper autem diaconus noster retulit quod eum quinque viris aspexit, sed duobus tantum apparuitu.
*) In quodam codice titulus vetusta manu scribitur: De stella in puteum lapsa; atque editor (libro enim usus sum ab Migne divulgato) nobis indicat fabulam stellae in cisternam dilapsae etiam tunc apud vulgus viguisse.
Adhuc igitur ambigitur quis primus de mira virginum potestate, quae quidem numquam observetur, iocosam famam excogitaverit, sed maxime dubito an Schmidt, qui anno 1700º scripsit, fuerit eius inventor.