Oppidum ornamentis luminibusque variis vestitur, ne quis sudore velatus et sole ustus obliviscatur hiemem adesse, tempus frigidae mortis:
Falsa barbarorum idola ubique conspiciuntur:
Oppidum maritimum, quod tertio quoque anno maximis procellis vastatur, hic describitur:
Pelecani ubique sedent pigri, nisi fortasse exspectant occasionem, qua turmatim in homines impetum faciant:
Quoniam praedilecta popina, ubi cenare solitus eram, est quadam procella hoc anno diruta neque iam stat nisi quasi putamen sit aedium sine medulla, sine spiritus vitae, sine cibis (quod maximi momenti est), novam inveni ubi isicia marina vorarem. Sed hac in taberna, ut in nonnullis huius oppidi, sunt etiam permulti canes: nam incolae hirsutos suos amicos adeo amant, ut nequeant eos domi relinquere dum cenent. Itaque moris est ut canes cum cenantibus sedeant:
Parum discrimen exstat inter caelum et mare:
Nunc vero iter longum est faciendum: