De Admonitione principum

Mirum librum inveni auctore orbatum (quamquam bibliothecarii nonnulli volunt eum a Philippe de Marnix esse scriptum), qui inscribitur Admonitio ad orbis-terræ principes, qui se suosque salvos volunt, in primis ad Illustrissimos Germaniæ proceres (quem librum non opus est dicere nullo regio privilegio esse typis impressum videri). Anno 1587º in lucem editus esse fertur; ejus primæ sententiæ sunt:

Cum omnino nihil est quod ita Principem deceat et commendet, quam juxta praescriptas Patriæ Regnique Leges et Instituta se suaque referre et tueri: tum vero potissimum, in potentia et potestate summa, ita animi affectus et impetus cohibere, ut nihil aliud, quam Legum rerumque statum stabilem et salvum, quæsivisse videatur; quod, ut in potenti et fortunato Principe magnum est, ita et rarum: nam plerunque, quanto plus surgit et gliscit imperantis potentia aut potestas, tanto Jura Legesque minuuntur; sapienter itaque et recte illi, qui minime permittendum ducunt, ut Princeps, ubi Legibus agendum esset, imperio utatur. Felices igitur et stabiles illae Respublicae et Regna sunt, et consistunt, tum perpetua justitia et pace fruuntur, in quibus Jus Legesque summum dignitatis locum obtineant, eumque tueantur; ubi autem Jus Legesque hunc suum locum non obtinent, ibi nec Regni nec Reipublicae nec ullius humanae societatis facies, sed cupiditas, barbaries, dominans illa ambitio et tyrannis conspicitur.

In fine, legitur etiam carmen lepidum:

Ad Orbis-terræ Principes
Libertas
Publica.

Ferte Viri, ferte Arma Viri; state agmine denso:
Imperii Murus, Consilia, Arma, Viri.
Nunc opus est Ducibus, non semiviro Comitatu:
Res vires totas exigit atque viros.
Jure omnes timeant qui se vult esse Timori
Omnibus. Hinc omnes cogat ad Arma Timor.
Prodigus hic, aut est cognatus Proditor, Orbis
Cui non, indomitus, terror & horror, Iber.

— Callidius Campanus, Caruo

At, quod studium mihi movet, brevissima mentio fit etiam rerum Floridensium:

At quid hic attinet referre omnium flagitiosissimorum scelerum modos, quibus Indi a monstrosis his sunt affecti, cum parvus libellus unius Bartolomæi Casai, Hispani Episcopi, maximo Mundo sufficiat? Cujus viri scriptum, ut hominis Romanæ Religionis studiosissimi, ad immanissimam Hispanorum Tyrannidem notandam, magno Principum Orbis bono, multarum gentium linguis prodiit. Quod qui legerit, etiam si barbarus et ab hominis nomine alienus, si non lacrymis obortis, saltem magno dolore legisse testabitur. Quoties his Episcopus exclamando, dolendo, misera voce et affectu impiam Hispanorum in Indos Tyrannidem exprimit! Quoties non inculcat Hispanos non Religionem sed Regionem, non Christum sed aurum, non conscientiam sed carnificinam, non scientiam (ut semper Tyranni solent) sed barbariem, non cœlum sed infernum quærere? Quoties non Cupiditatem et pestilentissimam dominandi Ambitionem detestatur? Quoties non, Hispanos fidem datam fregisse, immo Indis fidem nunquam servasse, proponit? Et non hic ipse, viginti ductus rationibus, Indos Hispanis minime esse credendos coram Cæsare affirmat? Quæ incendia, quas plagas, interitus, horrendasque peccatorum pœnas Hispaniæ obventuras, non denunciat? sed peccata peccatis accumulare, neque peccata esse peccata cognoscere, ut gravissima illis Tyrannis pœna est; sic tandem palam, coram toto Mundo, suis exemplis, Justus idemque Misericors Deus pœnas est expositurus: cujus divina ira quo tardior, eo et gravior est. Atque hæc, ut plurimum in Indiæ Insulis, a perditissimis Hispanis gesta sunt. Quæ jam insuper a portentosa eorum Ambitione et Avaritia in illa maxima America et amplissma Terra continenti, cujus propter magnitudinem mensura vix exstat, perpetrata sint, et hodie perpetrentur, omisisse præstat, quam leviter attigisse. Ambitionis et Avaritiæ Hispanicæ in Florida proferuntur exempla plurima: quæ, ut brevior sim, ex Brevi Historia, quæ est de Expeditione Gallorum in Floridam, et clade ab Hispanis non minus injuste, quam immaniter ipsis illata, sunt repetenda. Quo in libello Author, de edendi consilio et fine agens, ita ait:

Et hoc quidem per me occultum sepultumque maneret, nisi Hispani plura atque atrociora, et pridem et hodie in Belgia (de quibus paullo post agendum est) perpetrarent, quam quæ apud Indos unquam edidere.

Cedit nunc Gallus Hispano, quum hic olim Gallo cedere cogebatur. Ita nunc misera Gallia Hispanicis præsidiis circumvallata; intus, ut infra patebit, seditiosis proditoribus ita incensa, ut ad pristinam libertatem et potentiam ne adspirare quidem posse videatur. O quanta rerum, temporumque mutatio!

At una res addenda videtur: jam dixi nonnullos bibliothecarios librum tribuere Philippo de Marnix: qui inter primos homines artis steganographicae doctos numeratur.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *