Demonstrandum est: crocodilum longiorem esse quam latiorem.
- Primum demonstrabimus crocodilum longiorem esse quam sit croceus.
- Crocodilo crudeli longitudo extendit tam per durum dorsum squamosumque quam per ventrem vix molliorem.
- Crocodilus croceus est, ut docti homines referunt, sed tantum per dorsum, cum venter crocodilo sit subalbidus.
- Ergo crocodilus longior est quam est croceus.
- Deinde demonstrabimus crocodilum magis croceum esse quam in latitudinem porrigatur.
- Crocodilus croceus est per totum dorsum tam longitudine, id est a primis dentibus usque ad finem caudae, quam latitudine, a praeacutis unguibus sinistris usque in letiferos ungues dextros.
- Crocodilus latus est sua latitudine, nec latior est nec minus latus.
- Ergo crocodilus magis croceus est quam est latus.
- Postremum ostendemus crocodilum longiorem esse quam latiorem.
- Crocodilus longior est quam est croceus.
- Crocodilus magis croceus est quam est latus.
- Ergo crocodilus longior est quam latior.
Q.E.D.
Cui arte logica probato addenda videtur haec annotatio de vetusto quodam libro sumpta:
Crocodilus significat primam dimensionem apud eos, qui cœlestia speculantur, quæ dimensio est «sexaginta.» Nam parit catulos sexaginta, totidem dies cessat, et totidem annos vivit.—Cœlius Calcagninus, libro De rebus Ægyptiacis.