De historia quadam sumpta brevis descriptio Floridensium:
Nullam Dei habent notitiam, neque ullam religionem: quod illis conspicuum est, veluti Sol et Luna, illis Deus est. Sacrificos habent quibus valde fidunt: magni enim sunt magi, arioli, et daemonum invocatores. Funguntur etiam ii sacrifici Medicorum et Chirurgorum munere; ejus rei causa semper circumferunt saccum herbis et medicamentis plenum, ad aegros curandos, qui plerumque venerea lue laborant: nam feminarum et virginum, quas Solis filias nuncupant, amoribus sunt admodum dediti; inter illos tamen etiam nonnulli sodomitae.
Cum decursu temporis multa mutantur: soles oriuntur occiduntque, homines in lucem nascuntur et in somnia umbrarum solvuntur, gentes insurgunt, imperium exercent, oblivione obducuntur; at sunt etiam nonnulla, quae maneant in perpetuum.
Quippe cum decursu temporis multa mutantur, unde suspicor illud 'iter' difficile factu apud nonnnullos sodomitas quoque mutandum esse.