Obiter incidi in inscriptionem, quam sic scriptam late legimus: LVCIA IULIA PRISCA VIXIT ANNIS XXVI NIHIL VNQVAM PECCAVIT NISI QVOD MORTVA EST Philippus Camerarius (iurisconsultus et reipublicae Noricae a Consiliis) in Operis Horarum Subcisivarum sive Meditationibus Historicis (anno 1658º) dixit…
Year: 2014
De venatrice Britannorum
Dulciter sīcāria pervagāris montium sīlvās nivibus sepultās ad solum rēpēns pedibus citātīs mōre lătrōnis cum velīs virgō pătriam tuērī ā Britannōrum impiā inīquitāte: quod puellæ omnēs voluntāte bonæ fortiter optant. Nōn sed omnēs Ārsacidæ puellæ sæpe vēnantur fidibus canentēs: nam…
Palude profectus versor nunc in conventu academico, ubi parum temporis invenio ad res scribendas, nisi quod acroasin assidue recenseo quam cras habebeo: sollicitudo enim semper omnia discipulis vincit.
Nonnulla de Pasquillo
Romae adhuc inveniri potest statua manca et deformis, cui nomen Italicum Pasquino, Latinum Pasquillum est impositum, et cui permulta carmina Italica et Latina per annos sunt apposita. Sed sexto decimo saeculo haec carmina, quae singulis annis in lucem a typographis…
De quibusdam versibus apud Helenam Waddell repertis, quorum auctor fuerat ignotus
Mihi puero parentes olim dono dederunt librum, cui titulus Plures versus Latini: a Vergilio usque ad Miltonem, a Helena Waddell versi. Qui etiam hodie venalis est, eadem imagine in tegumento ornatus, sed pretio magnopere aucto, ut fit cum decursu temporis…