Inter alia, quae ad novum orbem terrarum spectant, haec verba inveni dicta de Virginia:
Summa enim copia istic reperiuntur Leones, ursi, aliaque minores majoresque omnis generis ferae, quae faecunditate sola a nostratibus differunt, plaerumque enim tres quatuorve enituntur foetus quae infra duos gesserint, nec vidi, nec audivi unquam. Causam ejus rei ex nostris quidam gramine, herbis et pascuis, quibus utantur, vescantur, asscribunt, unde fiat, ut in nostris regionibus caprae ternos interdum, ut plurimum autem binos foetus, pariant. Ego vero foecunditatem istam divinae potius providentiae et bonitati tribuendam censeo, quae unicuique Creaturae de cibo affatim prospexit. Nisi enim tam frequens et numerosa ferarum istarum esset prolificatio, Naturales incolae cum acerrima fame conflictarentur. Tot enim quotidie ex feris sternuntur: quot per integrum anni spacium in Anglia ad macellum trahuntur: Atque hac quidem in re neque capreis parturientibus, neque catulis biduum excedentibus parcunt. Praeter ursos reperias illic Lutras, Vulpeculas, Racounes, animal, quod plerumque ultra Vulpeculae magnitudinem non excrescit, caro vero usque adeo est delicata, ut cum agnina de sapore certet: Adhaec lepores, catos silvestres, feles muscigeras, sciuros volantes, aliosque trium aut quatuor generum.
Sciuri etiam volant? Num quid genus animantium in novo orbe terrarum repertum volare non potest? Sciuros timeo etiam magis quam serpentes alatos: nam sciuri callidi necnon audaces sunt fures et inter se coniurare videntur, ut cibos et alia quaelibet surripiant.