De ludo pedifollico

 

In ludo Americanis plerisque alieno, quem Europæi aliæque gentes “pedifollem” vocant, palmam hodie rettulerunt Americanæ feminæ, quæ ardentissimæ cupiverant cum Japonicis feminis fortissimis concertare. Nam anno 2011º in simili certamine, quod Bremenses solent “campionatum mundanum” vocare, Japones fuerant victrices, quare maximo sudore hac nocte nitebantur nostræ se præbere æmulas Japonibus dignas.

Interfuit Maria Abigail Vvambach. Quam hæc nemo pedilusor aut vir aut femina plura puncta in certaminibus omnium gentium tulit: nam ad eius nomen jam ascribuntur centum octoginta et tria, quorum primum centenum illa adepta est intra annos novem. Hoc autem certamen fertur ultimum esse, in quo partem agat Vvambach: itaque post dignam victoriam rude donabitur.

At maior laus tribuenda videtur Carolæ Lloyd. Nam intra sedecim minutas Americanæ pedilustrices sphæram quater in portam Japonicam intulerunt, quarum Carola Lloyd ipsa ter et celeriter, semel cum quinquaginta et quinque passibus a porta distaret.

Alia puncta duo tulerunt Julia Johnston et Tobin Heath.

 

Americanæ igitur, quippe quæ anno 1991º, anno 1999º, et hoc anno palma tulerint, primæ summum honorem in certamine omnium gentium ter adeptæ sunt.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *