Franciscus Hollande, qui vulgo “Flanby” appellatur, cum discordiam inter Europæos propter debita Græca ortam vidisset, consilium proposuit aliquatenus novum atque, ut paucis fortasse videbitur, audax: nempe ut singulæ reipublicae, quae nummis Europæis utuntur, in unam congregentur confœderationem, cui sit et…
Year: 2015
Dialogus: Cletus et Brandina
Personæ: Brandina, rustica fistulam tabacinam semper hauriens Cletus, rusticus laxa maxilla praeditus Brandina Venuste dixit jocosus ille minister Theodiscus, Vulfgangus Schäuble, nobis licere cum Europæis Græciam pro insula Sancti Ioannis de Portu Divite permutare! Nec potui, quin more rustico, ut…
De ludo pedifollico
In ludo Americanis plerisque alieno, quem Europæi aliæque gentes “pedifollem” vocant, palmam hodie rettulerunt Americanæ feminæ, quæ ardentissimæ cupiverant cum Japonicis feminis fortissimis concertare. Nam anno 2011º in simili certamine, quod Bremenses solent “campionatum mundanum” vocare, Japones fuerant victrices,…
Documentum elegantiæ
De dialogo quodam didascalico sumptus locus, quo explicetur quam elegans sit “posse sed nolle.” Lucretia: Hora noctis decima misi hominem comparatum cristam albam, quæ pilleum nostrum exornaret. Ea allata denuo excurrere necesse habebat, ut larva vultui tegendo pararetur, et ea…