Epitaphium “Nulli”

Etiam apud Swertium est epitaphium “Nulli” (potius quam nullius): Hîc recubat NVLLVS, nullo de ſanguine cretus: NVLLVS apud viuos, NVLLVS apud Superos. Necnon id “Hominis”: Quis iacet hic? NEMO vacuum ſine nomine corpus Hic iacet, ex ſolo corpore non fit…

De Heliodoro Insano

Lente per Swertium progredior, ut quasdam inscriptiones inveniam (sed an etiam verae sint et ibi reperiendae, incipio paulatim dubitare…). At placuerunt nonnullae quas offendi, quarum unam hic apponam, quae fertur Gadibus esse inventa: D.M.S. Si.Lubet.Legito Heliodorus.Insanus.Carthagi- nens.ad.extremum.orbis Sarcophago.testamento.me.hIc iussi.condier Ut.viderem.si.me.quisquam….

De lectionibus quibusdam falsis

Apud quendam auctorem septimi decimi saeculi (et nomine falso praeditum; quem ob causas non minimas suspicor fuisse Batavum) in quasdam insolitas lectiones Vergilii incidi. Maxime nunc animum agitat hic locus: Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem Corpora per terras,…