De conventiculo factionis Republicanorum (die primo)

Cœpit maximum spectaculum factionis dextræ sive Republicanæ agi. Spectaculum certe erit, primum quia nihil ibi agitur nisi quod in antecessum præscriptum est (quis enim nescit Donaldum rite creatum iri candidatum?), deinde quia homunculis tam dextrarum partium quam sinistrarum, quorum quidem de rebus publicis referat, magni momenti videtur habendum spectaculum quasi circense præbere ad moriones publicos publice celebrandos.

Extra amphitheatrum, reclamatores partium sinistrarum frustra et inauditi clamitant. Inter quos heri diurnarii aliquid valde Europæum retulerunt: centum mulieres nudæ et specula tenentes stabant longe a conventu, quæ “naturam rerum” et “muliebrem sapientiam” repercuterent in legatos ad candidatum eligendum congregatos. Quia sapientis mulieris est, ut apparet, in media urbe latronum grassatorumque frequentata denudari et speculum supra caput tenere. Id ipsum sine dubio fecit Socrates.

In amphitheatro ipso audiuntur orationes, quarum præcipuam habuit Melania Triumpha, uxor Donaldi. Hac enim in re maxime differunt Europæi ab Americanis, quod Europæorum nil refert utrum Angela Merkel vel Franciscus Hollande vel alter quidam socialista matrimonio (ritu inter Europæos obsoleto) sit conjunctus necne, sed apud Americanos nemo nisi felicum nuptiarum peritus potest sperare se ad summum magistratum perventurum, quare oportet uxores candidatorum contionari. Sed non necesse est uxoribus orationes suas ipsis componere: non enim moris est Americanis ullam artem colere rhetoricam, unde consequitur ut plerique nesciant orationem scribere nec præmeditari. Sunt nonnulli Europæi qui Obamam stulte laudaverint propter facundiam: sed ille modo legit verba, quæ logographi scripserant. Sic etiam heri Melania legebat illa verba, quæ sibi data sunt a logographis… sed ex illis verbis liquet logographos modo ludificatos esse et Melaniam et factionem dextram: nam illi sententias integras sumpserunt ex orationibus, quas annis præteritis habuit Michaela Obama uxor Barcæ (factionis sinistræ).

Sed id non satis erat… nam quamvis nemo jure possit negare in oratione Melaniæ Michaelæ sententias esse ad verbum expressas, itaque neurospaston partium dextrarum ad numeros sinistrarum partium (ad quas clam pertinere logographus nomine carens videtur) saltavisse, tamen prætextus quidam forsitan excogitari possit, quo factio dextra illud furtum consulto gessisse videatur. Hoc vero quidem excusari non potest:

Logographus enim non solum Michaelæ Obamæ verba surripuit, sed etiam notissimum carmen Richardi Astlei.

Illa autem omnia non sunt nisi prælusiones: avide enim nec sine maizio inflato nunc exspectanda sunt prœlia inter reclamatores armatos. Nam adsunt et bellicosi Novi Pantheræ Æthiopici et permulti birotis automatariis vecti et permulti custodes publici (immo quasi exercitus ad bellum civile reprimendum paratus).

2 Comments

  1. Hahae! Ut opinor, Melania – vel potius scriptor lepidissimus huius orationis – iocum maximum celebravit; ut dicitur, ea 'Rick Roll' nobis fecit. Quamquam in hac contione erravit, mihi constat eam pulcherimmam esse, et magis praeferro Donaldum Trump Hilariae Clinton. (Antea putavi eum stultum esse, nunc autem eligendum). Saltem coniunx melior quam Gulielmus Clinton est!

  2. Difficile mihi videtur aut Hilariæ aut Donaldo favere. Quod ad conjuges attinet, memorandum videtur Triumphum tres duxisse uxores, duas repudiavisse. Unus tantum præses Americanus umquam divortium fecit: videlicet Ronaldus Reagan, quem anno 1948º reliquerat Joanna Wyman. Deinde anno 1952º ille Annulam Davis duxit, postremum anno 1980º summus magistratus creatus est etiam post divortium factum. Incertum videtur, an Donaldus Triumphus, qui bis id fecit quod unus præses semel neque ullus alius umquam fecerat, possit suadere civibus ut sibi credant. Jam multi ipsarum partium, quarum Donaldus est candidatus, suspicantur Hilariam fore e duobus malis minus: immo, ut nonnulli jocantur Obamam fuisse optimum præsidem partium dextrarum (quippe qui parum visus sit partibus sinistris favisse), sic nonnulli dicunt non Donaldum sed Hilariam candidatam esse factionis Republicanæ veram.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *