In Cælii Augustini Curionis Sarracenicæ Historiæ (1567) libro primo legimus de fuga Muamedis sive Mahometi et de oratione hortatoria, quam fugiens coram primis suis assectatoribus habuit:
Quæ dogmata initio quidem a multis deridebantur, et illorum causa pro mente capto [Muamedes sive Mahometus] habebatur. Verum cum jam affines omnes et Bubaci familiam, quæ potens erat, multosque ex plebe in sectam suam pertraxisset, Meccæ magistratus, id Reipublicæ, ni cito hujus hominis audacia reprimeretur, perniciosum fore animadvertentes (aperte enim in principes invehebatur) manus illi injicere, ut supplicio afficerent, sunt conati. Qua de re certior factus Muamedes Mecca profuigt: eumque multi propinqui, affines, amici, et clientes, quibus jam eum talem esse, qualis haberi volebat, persuasum erat, sunt secuti: et ab hoc anno, qui fuit post Christum Servatorem natum DXCIII [sic], Arabes suos annos numerant: huncque annum Legiræ, id est fugæ annum, vocant. Hac igitur multitudine visa, magis quam antea viribus suis fidens, talem ad eos habuit orationem:
“Quantopere semper cupiverim legem, quæ mihi per Dei optimi maximi nuntium Gabrielem mortalibus præcipienda tradita fuit, promulgare, et ipse Altissimus novit, et vos amici mihi testes estis. Nulli enim unquam labori peperci, nulla pericula, nullas ærumnas subterfugi, ubi me communi hominum saluti consulere, et munus mihi divinitus injunctum exequi placide posse sperarem: ut homines a flagitiosa vita ad sanctam revocarem, atque ex Orco, in quem præcipites ruunt, in cæleste regnum retraherem. In hoc videlicet Dei ipsius, cujus legatione in terris fungimur, benignitatem imitantes, qui cum omnes Adami culpa mortales, in immanes inferni tyranni manus cecidissent, voluit tamen propulum suum, sicuti Abrahamo parenti nostro promiserat, servare, lege nempe illi proposita, per quam vitam sempiternam adipisceretur. Ideoque primum Mosem misit, qui initia quædam et fundamenta jaceret hujus doctrinæ, et homines sempiternarum pœnarum metu ad saniorem vitam revocaret. Sed cum ea ratione parum Mosis lex profecisset, Jesus Christum misit, qui mitiore quadam via mortales deliniret, ac Deo obsequentes redderet. Nunc autem humano genere ita rursum depravato, ut nulla sit certa et constans religio, nulla disciplina, nulli probi mores, mihi, quem jam ab ipsa mundi origine ad hoc destinaverat, id muneris injunxit, ut extremis malis extrema remedia adhiberem, et ferro atque igne, quicqud prave esset, vel sese huic legi opponere auderet, rescinderem: ac regnum Dei, augustioremque in terris, quam ulla antehac fuerit, Rempublicam constituerem.”
Quis in illis ultimis verbis id consilium non agnoscit, quod tam fideles quam insani sequuntur etiam nunc latrones, prædones, assassini, qui ISIS sive ISIL dicuntur et ferro atque igne chalifatum Mahometanum in suos, in alienos, in omnes imponere conantur? Quid ex anno 1567º, quo historia illa conscripa est, in melius mutatum est? Quid ex anno 593º (sive 622º, ut hodie computatur), quo Mahometus Mecca expulsus est ne liberam rempublicam everteret, cujus discipuli nunc sperant sese omnes libertates, omnes respublicas eversuros? Nam si idem periculum ex iisdem partibus identidem imminet, si eadem fabula in scæna mundi identidem agitur, si in historiis eadem identidem legimus, quæ sæculo nostro nostris oculis videmus apertissime patrari, nonne aliquid mutandum videtur?