Cum nuper locuta sit femina Singapurensis de tromocratiæ nomine, quod suspicor antiqui potius latrocinium prædationemve vocavisse, recentiores autem assassinium, hanc brevem historiam assassinorum apud Cælium Augustinum Curionem reperiendam censeo apponendam, qua illa suspicio apud me quidem roboratur: nam assassini hic aperte dicuntur esse latrones.
His temporibus viguit inter Sarracenos vel Turcas genus quoddam hominum et secta Assassinorum appellata: qui latronum more quoscumque vellent interficientes magnis Christianos in Syria cladibus afficiebant; ex quo post factum est, ut apud Italos latrones omnes Assassini vocarentur. Cujus sectæ origo sic traditur:
Aloadinus quidam secta Sarracenus, regnum in ea Persidis parte quæ Indo flumini proxima est, haud procul ab Arrianæ provinciæ finibus sub Caucaso obtinens (Quæ regio hodie Mulehet vocatur, in qua olim fuerunt Asaceni, quorum mentionem facit Arrianus in Alexandri Magni rerum gestarum historia, eos inter Cophem et Indum fluvios collocans: quem Cophen a Josepho in Judaicis antiquitatibus Cuthum appellari puto, et in hanc reigionem decem illas Israelis tribus translatas fuisse.) hic Aloadinus, ut suis persuaderet se vitæ beatæ illos participes facere posse, qui mandata sua servassent, in amœnissima quadam valle, inter duos altissimos montes, hortos pulcherrimos omni arborum suaves fructus ferentium et florum genere adornaverat; quos undique splendidissimis ædificiis incluserat, quæ auro aliisque coloribus depicta et pretiosissima supellectile instructa erant et variis in partibus lactis, mellis, vini, ac odoratarum aquarum fontes rivosque habebant; intus erant lepidissimæ puellæ cantu, musicis instrumentis, choreis, omnibusque blanditiis eos, qui ibi essent, oblectantes; et insuper ministræ erant, quæ semper intra tecta latentes omnia tum ad victum, tum ad voluptatem necessaria hospitibus parabant; locus autem totus foris et natura et arte munitissimus erat. Hoc igitur voluptatum omnium horto facto, Aloadinus montanis illis hominibus se Muamedis [=Mahometi] socium prædicabat, sibique paradisi ac beatæ vitæ impertiendæ potestatem datam. Et ex illis melioris ad arma indolis adolescendes duodecimum et decimum quartum ætatis annum transgressos deligebat, et in aula sua educabat; eosque, quo libentius mandata sua exequerentur, aliqua potione altissimo consopitos somno, in eum locum transferrebat, ubi eo somno excitati, omnibus voluptatibus per duos vel tres dies fruebantur, et post iterum eadem potione somno obruti efferebantur. Et sic fiebat, ut illi post nulla pericula, ut ejus mandata perficere possent, subterfugerent; ac quoscumque ille vellet, vel in remotissimis partibus degentes, insidiis trucidarent. Horum autem ad sexaginta milia habebat.
Unde potentia ejus ac successorum, qui Sexmontii vocabantur, ita crevit, ut eundem ordinem etiam in Syria instituerit et præfectum Damasci habuerit. Erat enim quasi quidam equestris ordo, cujus summus magister Sexmontius vocabatur; et præfectos alios variis in locis militiæ suæ habebat. Arx vero illa, in qua horti erant, Tigadum appellabatur. Hi milites cædibus et latrociniis totam Asiam Christianis infestam reddebant. Sed eos post Tartari, arce septem annorum obsidione capta, penitus deleverunt. Hæc est illorum, quos aliqui Essenos, et alii Arsacidas errore vocaverunt, historia, ut nos apud fide dignos auctores invenimus.
Hæc historia mihi in animum revocat spectacula cinematographica medio sæculo vicesimo edita, in quibus Jacobus Bond vel alter quidam speculator ejusdem farinæ cogitur in insulam irrepere quam pulchræ ac periculosæ mulieres, voluptatibus potionibusque ad perniciem virorum formatæ, inhabitant.