In secundo Reipublicæ, Ciceronis Lælius negare videtur sese vestigia pressurum, quæ Platonis Socrates Callipolim pulcherrimam civitatem (quæ numquam et nusquam fuit) verbis adumbrans posuerat:
Facilius autem quod est propositum consequar, si nostram rem publicam vobis et nascentem et crescentem et adultam et jam firmam atque robustam ostendero, quam si mihi aliquam, ut apud Platonem Socrates, ipse finxero.
Quibus verbis Cicero potest lectorem somnolentem fallere: nam Roma, quam Lælius postea fingit, originem traxit a Romulo, ut Scipio fere statim lectores certiores facit:
Qui patre Marte natus—concedamus enim famæ hominum, praesertim non inveteratae solum sed etiam sapienter a maioribus proditæ, bene meriti de rebus communibus ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse divino—is igitur ut natus sit, cum Remo fratre dicitur ab Amulio rege Albano ob labefactandi regni timorem ad Tiberim exponi jussus esse; quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus… (Cic. Rep. 2.4)
Et ita porro. Hæreamus nos in illo “concedamus”: narratori enim, qui ex corde credat Romulum Martis filium fuisse et lupæ lacte nutritum, non necesse videretur quidquam concedendum: itaque nec Scipio nec Cicero tam credulus fuit, qui existimaret silvestrem illam fabulam non esse ficticiam. Id igitur quod dixerat de nulla civitate fingenda non spectat ad discrimen inter falsa et vera observandum, sed inter thesim et hypothesim.
Theses enim sunt quæstiones indefinitæ, quales philosophi tractant: sicut illud, an sit viro uxor ducenda. Hypotheses vero, quales rhetores ad vires exercendas adhibent, certis temporibus, locis, personis definiuntur: ut, an sit Catoni seni querulo speciosa virgo ducenda. De his exercitiis rhetoricis loquitur Cicero in tertio De oratore, ubi etiam nos certiores facit Philonem Larisæum, qui Tullium ipsum præceptis Platonicis instruxit, hypotheses adhibuisse in Academia:
Nam illud alterum genus, quod est temporibus, locis, reis definitum, obtinent, atque id ipsum lacinia—nunc enim apud Philonem, quem in Academia vigere audio, etiam harum iam causarum cognitio exercitatioque celebratur… (Cic. De or. 3.110)
Socrates, cum exponebat quam civitatem esset optimam, thesim elaboravit: id est, novam urbem ex argumentis de justitia proferendis finxit. Cicero autem, ut qui discipulus Philonis fuisset, maluit hypothesim ponere et optimam civitatem loco, tempore, nomine finire: optimam fuisse Romam, in cujus historiam a tenebris antiquissimis enarratam (id est in fabulas fictas) imposuit suam philosophiam.
Quæ illud de Romulo dictum sequuntur etiam sunt theses in hypotheses mutatas. Roget forsitan (ut unum exemplum afferam) philosophus, an urbs sit prope mare condenda: rogat Cicero potius cur Romulus (persona certa) Romam (locum certam) condiderit in perennis amnis ripa (Cic. Rep. 2.7–10).
Volo laudes colloqui tui scribere, haud autem possum ilico has sententias relinquere. Ut opinor, debes colloquia plura Marii Sullaeque componere; rectissime distinxisti inter Hilariam et Donaldum. Hic semper loquebatur de patria civibusve, illa saepius de se ipsa aut de infirmitate Donaldi.
Vide, si placet, hanc pelliculam brevem. Ut solent, scriptores spectaculi 'Ager Australis' rem acu tetigerunt: https://www.youtube.com/watch?v=TlqKFlU7YAs
Ignoscas incommoditati; videtur programma, quo soleo uti ad commentarios divulgandos, aliquando contra voluntatem meam negare ne quis sententias suas meis addat. Alia colloquia scribere in animo habeo. Placuit et perplacuit brevis illa pellicula quam mihi partita es!