Hodie sollemnes gratias Deo agere solemus una cum familiariis congregati: ego vero, qui longe a cognatis versor, solus cenavi in taberna Coreana—nec prima neque ut opinor ultima vice. Quod non ægre fero: nam patre vita defuncto mater nunc domum patriam vendit et parat solum vertere seseque in civitatem mihi prorsus alienam conferre, nec mox erit, nisi ubi sum, quod “domum” appellam. Quare debeo mihimet tandem confiteri ædes meas esse domum meam, neque alteram “domum” mihi esse nisi ubicumque dormio. Id quod post longam peregrinationem scholasticam, qua semper alienus in terra aliena eram, ipsum videtur alienum: nam nomine “domi” non sum assuefactus. Nunc vero, longe a patriis oris, domi sum, quia “domus” non jam ab aliis sed a memet ipso finitur.
Puer primis in scholis didici nostrates solere gratias mense Novembri agere propter peregrinos sive Puritanos, qui novum orbem terrarum petiverunt ubi libertate religionis fruerentur. Post multos tam hieme quam fame mortuos, post prœlia in barbaros gesta, tandem pacem et quandam prosperitatem invenerunt per Tisquantum Indum, qui typum sive characterem expressit quem Galli le bon sauvage vocitant. Is Tisquantus anno 1621º fertur colonos docuisse maizium colere piscium capitibus pro stercore cum frumenti semine serendis: id quod (ut verior historia docet) Europæi jamdudum suo in orbe terrarum agere solebant. Fabulam enim Tisquanti et “primæ cenæ gratiis agendis,” tamquam γενναῖον ψεῦδος, decantant magistri qua discipuli patriam credant suam originem traxisse ex amicitia inter barbaros (Quel bon sauvages!) et Europæos culta.
At non solum fabulæ, quæ narrantur de “prima” illa cena, tam falsæ sunt quam nobiles, sed etiam festus dies ipse: nam sollemnis dies festus non ab anno 1612º, ut in scholis docetur, observabatur, sed institutus est ab Abrahamo Lincoln anno potius 1864º postquam exercitus Roberti Lee, ducis meridionalis factionis, fugatus est atque ex terris septentrionalibus depulsus, quod prœlium Gettysburgii fertur totius belli civilis fuisse cruentissimum. Antea Georgius Washingtonius, primus præses reipublicæ, jugo Britannorum tyrannidis de coloniis excusso diem indixerat gratiarum agendarum, deinde negaverat Thomas Jefferson gratias Deo publice agendas in republica libera, cujus civibus liceret pietatem aut ostendere aut omittere secundum liberam uniuscujusque conscientiam. Abrahamus autem Lincoln, qua fuit aut pietate erga Deum aut prudentia in rebus civilibus intestino bello divisis, censuit gratias ab omnibus civibus Deo agendas et festum diem constituendum, quem etiam hodie celebramus. Fortasse propter hanc originem in partibus septentrionalibus et inter bellum civile quærendam “prima” illa cena gratiis agendis vulgo et false putatur in Massachusetta colonia, id est in regione boreali, esse anno 1621º observata, quamquam inter historicos constat Virginienses, duce Johanne Woodlief, mense Decembri anno 1619º, antequam peregrini septentrionales etiam in novum mundum advenissent, primi gratias Deo rite egisse.
Sed de rebus vere gestis auctori parum sollicitandum est, qui γενναῖον ψεῦδος memorat: satis enim est gallopavonem (vel dæji bulgogi) vorare et horas pomeridianas dormire.