Die decimo quarto Donaldus Triumphus voluit nuntiare sese Michael Pence eligisse qui candidatus ad munus propræsidis petendum crearetur, sed coactus est id in posterum differre propter cladem, quam Mahometanus tromocrates in Gallia perpetravit. Hodie nuntiatura erat Hilaria Clinton (alterius factionis)…
Year: 2016
Plura de conventiculo factionis Republicanæ
Hesterna nocte coram reliquiis factionis Republicanæ contionati sunt tres memoratu digni. Theodoricus Canadensis, rattus (ut medio ævo secundum Cangium dicebantur mures majores) qui ne natus quidem erat in America sed nesciomodo in Senatum irrepserat, diu locutus est, sed non nisi…
De conventiculo factionis Republicanorum (die primo)
Cœpit maximum spectaculum factionis dextræ sive Republicanæ agi. Spectaculum certe erit, primum quia nihil ibi agitur nisi quod in antecessum præscriptum est (quis enim nescit Donaldum rite creatum iri candidatum?), deinde quia homunculis tam dextrarum partium quam sinistrarum, quorum quidem…
Quid Joannes-Claudius Juncker de ducibus aliarum stellarum dixerit.
Quamquam omnibus jam notæ sunt orationes, quas coram senatu totius Europæ statim post suffragia pro Brexeundo lata habuit Nigellius Farage, illis tamen majoris momenti habenda videtur hæc una sententia, quam pronuntiavit Joannes-Claudius Juncker: J’ai vue et entendue et écouté plusieurs…
De cancro
Responsum hic apponam feminæ Singapurensi de signis cælestibus scribenti, quippe quod longius sit, quam ut apud illam facile scribi posse videatur. Qui de arte mathematica, ut apud antiquos dicebatur illud parum rationi consentaneum (ut nobis quidem sæculo doctiore viventibus videtur)…