Hoc encomium puto hodie exscribendum et lectoribus offerendum, non solum propter validam quandam affinitatem, qua argumentum vetustæ hujus laudis cum Europa nostro sæculo ære alieno obruta conjunctum esse videtur, sed etiam propter Divum Valentinum, cuius hodie celebratur patrocinium amoris, quem…
Year: 2016
De Carneadis Injustitiæ Encomio
Aliquid non illepidum repperi, quod videbatur hic exscribendum. Carneadis Injustitiæ Encomium apud Lactantium Inst. 5.17 Carneadis disputationis summæ hæc fuit: Jura sibi homines pro utilitate sanxisse, scilicet varia pro moribus, et apud eos pro temporibus sæpe mutata; jus autem naturale…
De fabella televisifica “Occupata” inscripta
Mirum invenimus spectaculum televisificum et Norvegicum, quod Okkupert (sive Occupata) inscribitur. Ad illud genus fabularum pertinet, in quibus tractantur negotia civitatum et hypocrisis illorum, qui tyrannorum ac fortium virorum partes in scaena mundi agunt. Nam quid aliud est homo publicus,…
De hypozoniis
Cum Rosa apud Twitter mentionem fecisset περὶ τῶν ὑποζωνίων, litteras Græcas perlustravi ut exempla huius vocabuli invenirem. Lexicographus enim umbraticus quidam, cui numquam contigisse videtur ut τὴν παρθενίην ζώνην λύσειε itaque nescivit quid “sub zona” quærendum latitare, voluit pro gunna…