In principio Historiæ Apollonii regis Tyri sic describitur filia Antiochi: Is habuit ūnam fīliam, virginem speciōsissimam, in quā nihil rērum nātūra exerrāverat, nisi quod mortālem statuerat. Sunt qui dicant Historiam illam non ab initio esse Latine conscriptam, sed e fabula…
Year: 2016
De amore capnophilo
In libello quodam inveni carmen breve, quod appositum est; illud carmen per paginas tendit quattuor, quas insequuntur paginæ centum quattuordecim annotationum; præficiuntur autem undesepuaginta paginæ prolegomenorum. Palladius Philocharis, qui carmen “repperit” et commentario “philologico æsthetico ethico” illustravit, Vindobonensis videtur fuisse…