De Æmilio Probo et Cornelio Nepote

De Æmilio Probo et Cornelio Nepote

Aliquatenus miror, qui nuper nonnullos commentarios in Cornelii Nepotis opera editos perlegi, multa dicta esse de ejus genere scribendo, acerbas sententias in auctorem præcipue a Britannis esse latas, fere nihil de Æmilio Probo recentioribus a scholasticis esse dictum.

Nam, ut exemplum unum afferam, qui Pryzwansky 2010 percurrerit, multa discet de opinione, quam de Nepote præbuerunt scholastici medio sæculo vicesimo florentes: illum non potitum esse veræ facultatis Latine loquendi; more puerili et tædiosa repetitione scripsisse; erroribus abundare et nullam diligentiam historico (qui non fuit) dignam in vitis componendis adhibuisse.

At rarus est, qui sæculo vicesimo, nedum vicesimo primo, etiam mentionem faciat de Æmilio Probo, cui omnes codices manu scripti vitas (ab ea Miltiadis usque ad vitas ducum Carthaginiensium) adscribunt. Sæculo undevicesimo multi (Germani saltem: videas Rinckh 1841) disceptaverunt de hoc viro, utrum plagiarius opera Nepotis furatus esset et Theodosio imperatori mirum in modum inscio obtulisset, an fidelis scriba vel distinctor rationis interpungendi peritus librum quodammodo conservavisset, an breviator compendium sive eptiomen Nepotis litteris tradidisset, an imitator personam induxisset Nepotis, id quod videmus etiam interpretem (vel fictorem) Daretis Phrygii fecisse, qui sub nomine Nepotis epistolam ad Sallustium scriptam historiæ illi De excidio Trojæ inscriptæ præmiserit.

At difficile est credere tot et tantos scholasticos tam severa judicia in Nepotem sæculo vicesimo tulisse, si non revera liquet an Nepos ipse verus fuerit auctor vitarum, quæ Probo in omnibus codicibus adscribuntur. Nihilominus credendum est: et præcipue culpandi videntur Britanni. Dubito an opprobrio notior liber de litteris antiquis umquam scriptus sit quam iste Cantabrigiensis historia litterarum antiquarum, ubi Nepos ab Horsfall 1982 dicitur esse “ingenio pygmæus.”

Neque apud Horsfall, qui acerbam istam sententiam (ad suam infamiam) divulgavit, mentio reperitur Æmilii Probi: sed iste vitas Catonis et Attici, quæ numquam sub Probi nomine circumferebantur sed omnibus scholasticis (etiam Germanis fastidiosis) revera Nepotis fuisse videntur, laudat ut meliores quam ceteras. Qui vult Nepotem propter alias vitas improbare, eundem decet saltem in annotatione animadvertere fieri posse ut Probus potius quam Nepos sit culpandus: sed numquam decet in commentariis in usum discipulorum et sub ægide universitatis studiorum edendis pygmæum vocare auctorem antiquum.


Horsfall, N. 1982. “Prose and Mime.” In Kenney, E. ed. The Cambridge History of Classical Literature II: Latin Literature. Cantabrigiæ: Studiorum Universitas Cantabrigiensis. 286–94.

Pryzwansky, M. 2010. “Cornelius Nepos: Key Issues and Critical Approaches.” CJ 105: 97–108.

Rinckh, G. 1841. “Prolegomena ad Aemilium Probum.” In Roth, C. ed. Aemilius Probus De excellentibus ducibus exterarum gentium et Cornelii Nepotis quae supersunt. Basiliæ: Schweighhauserianus. i–clxii.

6 Comments

  1. Tecum admodum consentio de ista ‘Cantabrigiensi historia litterarum antiquarum’, cuius auctores quidem nonnullos scriptores antiquos sic reprobant, ut eos neque legisse umquam neque ideo intellegisse videantur. De Plinio Maiore quidem nusquam severiores sententias evolves cumulatas quam in isto libro, nisi etiam forsan in opere Eduardi Norden. Immo iudex aequior mihi videtur Michael ab Albrecht, quem Aemili Probi mentionem in sua ‘Historia litterarum Romanarum’ facientem invenies in capitulo ad Nepotem dicato, quod haud multi quidem faciunt.

  2. Gratias tibi ago: nam abs te monitus inveni nomen Æmilii Probi in pagina 410a illius historiæ Albrechtianæ positum. Germani fere soli videntur esse qui recentioribus sæculis nomen Probi cognoverunt.

    Video porro Cantabrigienses dixisse Plinium vix potuisse sententiam componere quæ sibi cohæreret. Quibus lectis gaudeo patres patriæ jugum Britannicæ tyrannidis abhinc annos ducentos excussisse.

  3. Salve, Nemo!
    Raptim: Etiam alius grammaticus Germanus mentionem Aemilii Probi fecit. In Historia Litterarum Romanarum Manfred Fuhrmann sic: «Die handschriftliche Überlieferung des Erhaltenen schreibt den grössten Teil (bis zur Biographie Hannibals einschliessend) einem Aemilius Probus zu (4./5. Jahrhundert, wegen eines Widmungsgedichts, das einen Kaiser Theodosius nennt); nur für die Cato- und die Atticus-Vita wird Nepos als Autor namhaft gemacht. Sicco Polentone, Stadtschreiber zu Padua, war wohl der erste, der die Feldherrenbiographien ihrem wahren Autor zurückgab (um 1430).»* Ex quo loco allato quandam utilitatem tibi efflorescere valde spero. Quod tibi locum punice exscriptum rettuli, me excusatum habeas, sed, ni fallor, te linguam Theodiscam callere puto. Vale!
    *Manfred Fuhrmann: Historia litterarum Latinarum [Geschichte der römischen Literatur], Stutgardiae a. 1999 (apud domum editoriam Reclam), p. 175
    Vale!

  4. Gratias tibi ago propter locum illum Fuhrmanni, cujus liber erat mihi ignotus: sed editiones Reclamantium sunt omnes pretio æquo et justo venales, itaque curabo exemplum mihi mittendum. Immo jucundissimum mihi videbatur, cum in Europa essem, libros ejus domi editoriæ minimo pretio emere posse, qui apud nos aut non eduntur (ut Erasmi Encomium matrimonii) aut cariores sunt quam ut pauperibus (id est, academicis) vendantur.

  5. Non est quod gratias agas pro re tantilla! Ceterum sic est ut scribis: In domo editoria Reclam litterae venales prostant optimae notae minimoque pretio. Dic ergo, sodes, si quo libello huius domus editoriae tibi opus sit, quod opusculum apud te parabile non est. Curabo, ut tabellarius alatus libellum desideratum in Mundum Novum ferat. Vale!

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *