Nomina duo in Historia Apollonii non recte, mea quidem opinione, explicavit Kortekaas, qui commentarium in illud opus1 conscripsit.
Primum enim Stranguilionem dixit in mentem vocare verbum strangulandi (sive Græce τοῦ στραγγαλᾶν/στραγγαλίζειν), unde mera conjectura fretus sine ullo indicio certitudinis rogavit an in quadam illius fabulæ parte jam deperdita Stranguilio conaretur Tarsiam strangulando necare (p. 109). Quod rectius, ut spero me demonstraturum, suggesserat Reise, videlicet nomen Stranguilionis originem traxisse a nomine adjectivo q.e. στρογγύλος, -η, -ον sive rotundus, -a, -um, id eo dimisit, quod nec rotundus in Historia diceretur esse Stranguilio, nec posse fieri sibi videretur ut littera vocalis, quæ esset -a- Latine, ab -ο- Græca derivaretur (quamquam nullam talem difficultatem invenit cum in eadem paragrapho vellet Græcorum -γαλ- in Romanorum -guil- convertere).
Deinde Dionysiadem vult ad Διόνυσον conferre, quod non a scopo aberrare videtur, nisi quod Kortekaas pergit Dionysiadem insimulare vinositatis: “She was probably vinosa/κλεψιποτοῦσα ‘trick drinking'” (p. 137). Quam contumeliam tantum propter nomen non solum in Dionysiadem sed etiam in Lycoridem nutricem inferre non erubuit Kortekaas, quamquam abhorruit, ne diceret Stranguilionem esse rotundum.
At prodest Plinium testem introducere, qui in quarto Naturalis Historiæ scripsit de Naxo insula hæc:
…Naxus… cum oppido, quam Strongylen, deinde Dian, mox Dionysiada a vinearum fertilitate, alii Siciliam Minorem aut Callipolim appellarunt (Plinius, NH 4.67).
Naxos igitur insula tribus aliis nominibus pristinis ornata erat: et Strongyle (Στρογγύλη a rotunda forma insulæ) et Dia (Δῖα) et Dionsyias (Διονυσιάς) vocitabatur. Quare velim ipse prononere alteram originem utriusque nominis: Stranguilionis et Dionysiadis nomina ficta esse ex appellationibus Naxi.
Naxos porro fuit insula, ubi Ariadna filia regis Minois a Theseo erat derelicta, sicut Tarsia filia regis Apollonii etiam derelinquitur apud Stranguilionem et Dionysiadem.
Etiam Naxi est oppidum, cui nomen Apollonas, sed nescio quando oppidum conditum sit neque quando nomen acceperit. Certe in Pentapolitana regione, ubi Apollonius ab Archistrate rege excipitur et uxorem ducit, erant secundum Plinium urbes quinque, quarum una fuit Apollonia (NH 5.31). Fieri potest ut operæ pretium sit alia nomina personarum, quæ in Historia Apollonii reperiuntur, inter nomina locorum indagare: fortasse Lycoridis nomen provenit ab oppido, quod dicebatur Λυκώρεια et prope Delphos situm erat in monte Parnasso.
commentarium in illud opus] Kortekaas, G. 2007. Commentary on the Historia Apollonii regis Tyri. Lugduni Batavorum: Brill.