Trivium et Quadrivium

Coepi historiam legere de insolito grege hominum, qui semet ipsos “inventores” appellabant, et abhinc quadraginta annos putabatur ab aliis quidem insanire, ab aliis vero quodam nefario modo conjuncti esse cum speculatoribus Americanis. Ambiguum autem mihi videtur, utrum magis verisimile fuisse videatur. Utcumque res sese habet, nonnihil, quod dux huius gregis protulit, memorandum mihi videntur, ob quam rem hic verba in sermonem Latinum transferam:

Totam mihi vitam multum cogitavi de cogitatione. Nam cum in ludo litterarum essem, solebam effugere ad flumen Potomac dictum, ubi in saxis supra pontem catenarum sitis sederem et multas horas cogitarem. Unde collegi optimam rationem cogitandi esse neque ulli rei credere nec non credere. Nam a pueritia melius mihi videtur in ea condicione nullius rei decernendae quam voco mentem vacuam; qua in condicione si permanere poteris et in animo quae sint roganda tenere, cognitio rerum tuum in animum sponte veniet. Sed quomodo ordinanda sunt ea, quae sunt roganda? Scilicet in genera quam possunt simplicissima, quare arte quadam utor memoriae. Nam omnia, quae sunt mihi roganda, in septem genera redigo, quae septem denuo in duobus gregibus divisa teneo, quae et “Trivium” et “Quadrivium” dico. In Trivio sunt auctoritas, pecunia, coitus; in Quadrivio vero alimentum, tectum, vectio, sermo.

Quae philosophia mihi quidem videtur ad scepticos spectare, qui secundum Gellium “Nihil enim decernunt, nihil constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque sunt, quidnam sit omnium rerum, de quo decerni constituique possit” (NA 11.5.3).

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *