Terentius Eugenius Bollea, qui et Hulk Hogan vocitabatur, luctator omnium notissimus, ultimam luctam est luctatus. Ille coepit anno 1979º in America luctari, deinde in Iaponiam se transtulit ubi “一番” sive “Primus” appellabatur et cum Antonio Inoki et sociatus est et…
Month: July 2025
De pentabolo offerendo
Respondere volui Irisato, quī dē parcōrum offerumentīs scripsit: Quinque quī dīvīs obolōs relinquitet stipem per crāticulōs in arcamæris immittit, memor esse dēbetquid sit agendī: Ut bis inclīnet caput ante nūmen,deinde bis plaudat manibus coactīs,et suum rursus caput ante nūmenflectat avārus….
De Josepho Magaraco
Ante aetatem nostram—qua omnes veluti pecora, natura prona atque ventri oboedientia, nullas communes fabulas habent nisi “siderea bella” vel quæcumque καθάρματα cappa induta Ruscisilvenses repetere vendereque gestiunt—solebant homines fabulas populares invenire atque inter se partiri. Neque “populares” vel “communes” fabulas…
De Godefrido Epstein
Sedeo nunc in aeroportu non Americano: ubi sim et quo proficiscar, ego quidem scio: nescio autem cur pæne duodecim horas tero in hoc aeroportu. Dum res in America gestas per ephemerides lego, subito animadverti nuntiatum esse Godefridum Epstein mortem sibi…
Felicem diem natalem, America!
Abhinc ducentis et undequinquaginta annis nata est libertas nostra, quali nulla alia gens fruitur. Hodie igitur liberrimi isicia Hamburgensia et tomacula et maizium et multos alios bonos cibos coquimus, calores (non nimios) gradibus Fahrenheitianis metimur, et missilia pyrotechnica dirumpimus, et…