De Godefrido Epstein

Sedeo nunc in aeroportu non Americano: ubi sim et quo proficiscar, ego quidem scio: nescio autem cur pæne duodecim horas tero in hoc aeroportu.

Dum res in America gestas per ephemerides lego, subito animadverti nuntiatum esse Godefridum Epstein mortem sibi conscivisse, qui nullos habuisset in suis sceleribus conscios. Nam anno 2008º Epstein reus et damnatus erat puellas tenerae ætatis in stuprum conducendas, sed accusatores publici eum lenissime tractaverunt. Nam aliquis accusatoribus dixerat Epstein alicuius momenti habendum videri speculatoribus.

Dives fuit Epstein, immo praedives, qui dominus fuit suæ ipsius insulæ, ubi non solum puellæ eum visitaverunt sed etiam alii dives et potentes et magnates et duces reipublicæ, inter quos et Guillelmus Gates et Guillelmus Clinton numerabantur. Notissimus autem amicus eius fuit dux Eboracum et frater Caroli regis Britannorum, Andreas nomine; qui palam accusatus est stupri, quod auxilio illius Epstein commiserat. Minus notus, fortaase, erat Ehud Barak, olim minister primarius Israelitarum et praefectus militarium speculatorum qui AMAN dicuntur. Etiam amicissima Godefrido Epstein fuit Gislena Maxwell, filia Roberti, qui conjunctus erat cum speculatoribus Russorum et Israelitarum et Britannorum.

Feminæ autem, qui Epstein accusabant, necnon alii homines qui domum illius Epstein Novi Eboraci visitaverunt omnes consenserunt multas machinas cinematographicas esse, quibus Epistein certissima indicia stupri retinere. Unde verisimile videbatur eum pro speculatoribus quibusdam, fortasse Americanis vel Israelitis, illexisse divites et politicos in stuprum ante machinas cinematographicas actum ideo, ut illi coercerentur speculatorum voluntatem explere.

Trump præside, anno bis 2019º Epstein denuo reus factus est et, inter moras iudicii, mortuus est in carcere. Multi tunc putabant eum interfectum esse aut ab Americanis aut ab Israelitis, ne innotesceret eum scelera egisse pro speculatoribus. Multa insolita ea nocte accidebant: Epstein solus fuit in cellula, qui debuit contubernalem habere (itaque testem qui homicidium videret); machinæ cinematographicæ, quæ cellulam spectabant, suo munere non fungebantur (opifex eo die arcessitus, qui machinas reficeret, opus non absolvit, nec potuit causam postea proferre); custodes dormiebant; et ita porro, ne quis testis potuit percussorem deprehendere. Epstein repertus est in cellula carceris, collo ita fracto, ut ab altero strangulatus esse videretur. Gislena porro Maxwell postea comprehensa est et damnata.

Hodie autem, pervestigatores Americani nuntiaverunt nullum indicium esse eum interfectum esse ab altero. Quod ut demonstrarent, imagines a machina cinematographica prope cellulam captae divulgantur… undecim horas integras, præter duas minutas quæ sunt deletæ. Deinde omnes veteres imagines, quæ ab Epstein captæ sunt ad divites et politicos subvertendos, nunc feruntur esse a reti universali depromptæ, et pervestigatores negant se posse in illis ullum invenire, qui accusandus sibi videantur. Postremum negant pervestigatores se ullum indicem “clientum” vel consciorum invenisse, quos Epstein in stuprum illexisset.

Speculatores itaque, quicumque fuerunt, omnia purgaverunt. Gislena autem Maxwell adhuc vivit in carcere… hodie, saltem, vivit, sed quam diu pergat vivere, quis scit?

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *