De pentabolo offerendo

Respondere volui Irisato, quī dē parcōrum offerumentīs scripsit:

Quinque quī dīvīs obolōs relinquit
et stipem per crāticulōs in arcam
æris immittit, memor esse dēbet
quid sit agendī:

Ut bis inclīnet caput ante nūmen,
deinde bis plaudat manibus coactīs,
et suum rursus caput ante nūmen
flectat avārus.

Cūr “avārus?” forte velis rogāre:
Alter Martī est pentabolum datūrus
Quis habēns drachmam, nisi quī timēbit
perdere nummum?

2 Comments

  1. Die Martii proximo cum viserem templum “Kainan” nomine in extremo paeninsulae Miurensis loco situm satisque notum, forte vidi sacerdotem atque virginem pulcherrimis vestimentis indutos offerumenta e templo efferre. Cum autem prope eos precarer, errorem feci non minimum: oblitus sum tintinnabuli concutiendi. Attamen, fortasse deorum gratia, non solum nihil mali mihi accidit, sed etiam modo mirabili pretia syngrapharum mihi aucta sunt. Quam generosi largique sint dei nostri!

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *