
Terentius Eugenius Bollea, qui et Hulk Hogan vocitabatur, luctator omnium notissimus, ultimam luctam est luctatus. Ille coepit anno 1979º in America luctari, deinde in Iaponiam se transtulit ubi “一番” sive “Primus” appellabatur et cum Antonio Inoki et sociatus est et certabatur; aliquot igitur annos inter Americam et Iaponiam tempus suum dividit. Postea et in luctatione Americana florebat et in spectabulis tam cinematographicis quam televisificis apparebat, ita ut amorem patriae semper ostenderet et bonum exemplum fortitudinis pueris praeberet, et quasi imago octavi decennii ejusque ferventis confidentiæ fieret, quamquam novo sæculo ineunte cœpit in pejus suam personam vertere et vitia eorum, qui scænicas artes exercent eduntque, repræsentare. Fascia autem sæpe velatus erat, ne quis animadverteret eum calvum fieri: sed ejus torosum et robustum corpus sæpe monstrabat tunica scindenda.
Ejus dictorum, notissima sunt hæc:
- Frater! (quod nomen pro interjectione sæpissime usurpavit)
- Quid ages, cum Hulkamania in te ferociat?
- Exercete corpora, supplicate Deo, sumite vitamina, confidite vobismet ipsis.
Vixit annos septuaginta et unum.