Documenta Durhamiana

Quamvis alia habeam agenda, nihilominus, ab amico quodam rogatus ut perlegerem documenta nuper divulgata quæ “Durhamiana” vocitantur—videlicet illa, quæ Johannes Durham congessit, cum pervestigaretur utrum Russi an Hilaria Clinton effinxisset conjurationem inter Donaldum Triumphantem et Russos factam (certe ficta est conjuratio, sed a quo?)—illa legi. Quæ documenta epistolas continent, quas Batavi a Russis, quasque invicem ipsi Russi ab Americanis surripuisse feruntur: quare non ipsas epistolas Americanas continent sed Russicas interpretationes epistolarum. Quædam in illis miranda mihi videntur:

  • In pagina septima, interpres Americanus litteras compendiarias quæ sunt “PC” putavit “Political Convention” (id est, congressum unius factionis politicæ) significare, quod falsum mihi videtur: immo suspicor potius legendum esse Правящий класс (“dominans ordo”) vel etiam Политический класс (“politicus ordo,” sive “ordo in republica versatorum”).
  • In eadem pagina septima, interpres (idem?) Americanus confessus est se nescire quid litteræ “Ts. NAB” significarent; suspicor legendum potius fuisse ЦНАБ, id est Центра новой американской безопасности: nam Ц Anglice est Ts., Н est N, А certe formam habet eandem, et Б pro “B” ponitur: Ts. NAB. Locus ille in epistolis a Russis surreptis atque in eorum sermonem conversis spectat ad Julianam Smith, quæ anno 2016º operam dedit in societate CNAS (“Center for a New American Security,” sive Sedes Novæ et Americanæ Securitatis) dicta, quæ Russice appellatur Центра новой американской безопасности. Vix credere possum nullum interpretem sive “analystam” Americanum potuisse compendiarias illas litteras in plenum nomen enodare—num a speculatoribus nostris mercede conducuntur interpretes tantum propter pulchritudinem, nec propter doctrinam?
  • In undecima pagina inter indicia, quæ ab Americanis (ut videtur) comminiscenda erant quo magis Russicum aliquid videretur, fuit “cyrlic.” “Cyrlic” neque est vox Americana nec Russica… sed potius mendum est, in quo subaudienda est vox Anglica quæ est “Cyrillic,” quo nomine adjectivo indicatur alphabetum Russorum—quod Russice dicitur кириллица. Dubito an quis Anglici sermonis doctus possit illud vocabulum sic perperam scribere, sed etiam vix possum credere ullum Russicum hominem epistolam Anglice fingentem posse nomen sui alphabeti (nec quicquam in epistola aliud) sic detorquere—nam uter auctor (Americanus an Russicus) debuit quidem melius posse scribere quam eventus hujus rei docet.

Propter septimam paginam cogor rogare, quales homines inter speculatores nostros versentur, si Russorum sermonem legere vix posse videantur. At etiam in secundam partem aliud inveni quod parum intellexi:

  • In pagina vicesima tertia, mentio fit alienæ gentis sub nomine “Foreign Government-2,” ne aperte nominarentur. Qui sunt Turcæ.

Putabam id jam notum esse atque apertum. Cur hic adhuc celetur, nescio. Sed Ericus Adams, Novo Eboraco præfectus, jam reus est donorum a Turcis acceptorum: nam Turcæ multos conati sunt pecunia corrumpere.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *