De commercio veneni vi cohibendo

Quasdam sententias memoria dignas in Lysiæ (qui quidem olim auctor ferebatur) Epitaphio inveni, quas hic exscribam:

ἐτόλμησαν γὰρ μεγάλην ποιοῦντες τὴν Ἑλλάδα

Ausi enim sunt Græciam facere magnam.

καὶ γάρ τοι μεγάλην μὲν ἀντὶ μικρᾶς ἀπέδειξαν τὴν πόλιν, ὁμονοοῦσαν δὲ ἀντὶ στασιαζούσης ἀπέφηναν, τείχη δὲ ἀντὶ τῶν καθῃρημένων ἀνέστησαν.

Etenim magnam pro parva urbem demonstraverunt, concordem pro factiosa exhibuerunt, mœnia pro dirutis restituerunt.

Quæ sententiæ ad summam bonorum civium voluntatem, cui sinistri sine intermissione opponuntur, videlicet ut Americam denuo magnam faciamus: quod Græce videtur nobis licere sic exprimere, «μεγάλην ἀντὶ μικρᾶς ποιεῖσθαι τὴν Ἀμερικὴν.»

Cœpit porro præses id agere, quod priores non ausi erant: videlicet a finibus nostris venenum arcere. Nam heri nautæ Americanæ Venetiolam navem veneni et tromocratarum plenam subito demerserunt, et de omnibus, qui commercio veneni mortem nostris inferre voluissent, stragem fecerunt. Quod sinistri quidam, et præcipue Britanni, nunc queruntur “contra jus gentium” fuisse: optandum vero videtur ut illud “jus gentium,” quo pro lucro nostri venenantur, sæpius violetur. Nam Sinsenses, quorum auxilio tromocratæ venenum in nostros adhibendum parant, ipsi tromocratas, ne venenum suis venderent, capitali supplicio deterrere potuerunt.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *