De characteribus

Parum habeo, quod dicam, sed, cum Irisiatum vidissem denuo coepi carmina pangere, mihi videbatur hic aliquot verba sæpius quam diu solebam scribere, ne lingua mihi omnino deficeret. Itaque, cum sit scribendum, primum animadverto nugas meas, quas nunc scribo, ad lectionem,…

In Dæmonēs Russās

https://irisatus.blogspot.com/2025/07/ad-nankatsu-wings.html Īnsulæ lātæ1 tenebrīs amictæDæmonēs Russæ, inimīca turma,cūr relīquistis tunicās rubentēsatque cruentēs candidum falsē ut habitum induātisinduī quālī solitī ministrīsunt fidēlēs nūminis omnipatrisomnipotentis? Suspicor vōbīs parilēs dolōsīsvōs fore ut mox inveniātis Ālās,quās poētārum canit Īrisātusoptimus auctor. Īnsulæ lātæ] Crēdō nōmen…

De Gyge fabula tertia

Omnibus notissimæ sunt fabulæ, quas Herodotus et Plato de Gyge rege Lydorum narrant: ille enim rem sic explicat, ut nemo Gyge innocentior fieri posse videatur, cum coactus sit Gyges primum a rege, ut uxorem nudam specularetur, deinde a regina, ut…

Comniaca potio et rædæ

Aliquatenus miror Sinenses potuisse efficere, ut duo et omnino diversa negotia de commercio cum Europæis augendo facienda in unum cogerent. Nam diurnarii nuntiant Sinenses dicere se velle permittere ut Comniacus spiritus vini, quod in Gallia paratur, intra suos fines venum…

Trivium et Quadrivium

Coepi historiam legere de insolito grege hominum, qui semet ipsos “inventores” appellabant, et abhinc quadraginta annos putabatur ab aliis quidem insanire, ab aliis vero quodam nefario modo conjuncti esse cum speculatoribus Americanis. Ambiguum autem mihi videtur, utrum magis verisimile fuisse…