Cum pergam vocabula quærere ad eos nominandos, quos nonnulli “territores,” alii “tromocratas,” fortasse etiam “latrones” et “sicarios” vocitant, in locum infra appositum incidi Francisci Baconis, qui Dialogum de Bello Sacro conscripsit. Quæ verba me aliquatenus monent de jurisperitis Americanis, qui…
Author: Nemo Oudeis
De conventu factionis Democraticæ
Hac nocte in conventu factionis Democraticæ contionatus est Guilielmus Clinton, qui præses Reipublicæ fuit ab anno 1993º exeunte in annum 2001um ineuntem. Ille etiam ultimus fuit qui expensa cum tributis redituum adæquavit, quo tutior esset publicus fiscus. Ejus uxor, quamvis…
Plura de assassinis
Cum nuper locuta sit femina Singapurensis de tromocratiæ nomine, quod suspicor antiqui potius latrocinium prædationemve vocavisse, recentiores autem assassinium, hanc brevem historiam assassinorum apud Cælium Augustinum Curionem reperiendam censeo apponendam, qua illa suspicio apud me quidem roboratur: nam assassini hic…
De oratione Mahometo fugienti ascripta
In Cælii Augustini Curionis Sarracenicæ Historiæ (1567) libro primo legimus de fuga Muamedis sive Mahometi et de oratione hortatoria, quam fugiens coram primis suis assectatoribus habuit: Quæ dogmata initio quidem a multis deridebantur, et illorum causa pro mente capto [Muamedes…
De homunculis in re publica versatis
Die decimo quarto Donaldus Triumphus voluit nuntiare sese Michael Pence eligisse qui candidatus ad munus propræsidis petendum crearetur, sed coactus est id in posterum differre propter cladem, quam Mahometanus tromocrates in Gallia perpetravit. Hodie nuntiatura erat Hilaria Clinton (alterius factionis)…