Insania

In libro1, qui nunc est cito legendus, iambus sic sex modis finitur: Itaque non solum iambus, ut plerique dicunt, sed etiam anapaestus, dactylus, spondaeus, et series syllabarum trium quattuorve correptarum vocitantur iambi. Deinde, proxima in periodo, finitur trochaeus paene eodem…

Commentationes a Germanis saeculo undevicesimo scriptae inter philologos sunt magnae famae: utrum bonae an malae pendet de philologo. Saepe enim Magnos Philologos acti temporis laudatores audivi ad caelum tollere Germanos eius saeculi, quippe qui omnes mortales antecellere dicerentur ingenio et…

Longe antequam Geraldus Bruckheimer et Iohannes Depp et alii omnia concaverat ad Lustratorem Solivagum (qui Anglice “Lone Ranger” vocitatur) pertinentia, non solum habebatur Lustrator ille quasi exemplar virtutis sed etiam ad symbolum morale haerere ille fingebatur quod in lucem editum…

Legens Fancisci Sanctii Minervam has mirabiles sententias inveni de casibus nominum dictas: In omni porro nomine natura sex partes constituit. Sed quoniam haec casuum partitio naturalis est, in omni item idiomate tot casus reperiri fuerit necesse. Unde consequitur ut etiam…