De Certamine Eurovisifico anno 2013º habito

Relatum hodie est novam reginam Europaeorum electam esse Aemiliam Silviam Danam, philosopham totius orbis veteris elegantissimam. Nam ex antiquissimis temporibus certabantur philosophi Graeci atque inter athletas orationes habebant in Olympiis et aliis omnium gentium conventibus: cecinit Solo, cecinerunt sapientes, praeerat…

Annotatio aeronautica

Apud Leonem Allatium haec reperiuntur: Antiqui enim, ex Dionysio Areopagita de Ecclesiast. Hierarch. cap. iv, unguentum Christum nuncupabant, πηγαῖον ὄντα τοῦ θείων εὐώδων ἀντιλήψεων ὄλβον, ἀναλογίαις θεαρχικαῖς εἰς τὰ θεοειδέστατα τῶν νοερῶν ἀναδιδόντα τοὺς θειοτάτους ἀτμοὺς, ἐφ᾿ οἷς οἱ νόες…

De ligonibus, ut Erasmus vocavit mortaria

Apud σκαιοὺς καὶ ἀγροίκους Μακεδόνας exstetisse adagium, τὴν σκάφην σκάφην λέγειν e Plutarcho Julianoque discimus, qui autem videntur ad Aristophanen respexisse: nam Lucianus docet versum fuisse, ἄγροικός εἰμι τὴν σκάφην σκάφην λέγων. Arsenius vero paroemiographus versum scripsit τὰ σῦκα σῦκα,…

De remedio dolorum efficacissimo

Illustrem sententiam antea audiveram de morbo Hispanico: nec de Syphilide loquor, quamquam eodem Hispanorum nomine apud Batavos vocitabatur ea Venerea pestis quam Germani morbum Gallicum, Galli Italicum, Russi Polonicum, Turci Christianum appellare solebant; sed potius de dolore quodam et melancholia,…