Quamvis laboribus academicis absolvendis necnon laudibus quibusdam scribendis obrutus, monitus tamen a Cassandra fidelissima de Eurovisione elegantiae certamine mense Maio in Atropatenorum finibus celebranda, non poteram me retinere quin in huius praeclarissimi philosophorum conventus relatis necnon in praeconiis pelliculisque pelliciendis tempus…
Author: Nemo Oudeis
De trufis, seu de tromperie et chicane
Quomodo utraque lingua debent appellari cuppedia illa quae in globulorum formam e theobromate parantur necnon saepe variis additamentis, ut nucibus seu fructuum frustulis intus latentibus, ac nonnumquam in socoleto pulvere volutantur? Nam hoc deliciarum genus Italice tartufi, Gallice truffe, Theodisce…
De spiritu et littera legis
Nonnumquam antiquis in controversiis legitimae constitutionis fit ut declamator debeat ostendere voluntatem legis latoris cum eius lege scripta dissidere videri. Sic et Christiani, qui declamatoriis argumentis et rationibus nonnumquam utuntur, agnoscunt res posse legitimas esse ἐν πνεύματι οὐ γράμματι, et…
De basiolis e theobromate factis
Nihil dulcius quam amantis basium: quod aut primoribus labris gustatum aut totis animae viribus exhaustum utrique amanti meram affert voluptatem. Hac in re nihil potest novi dici quod non inter antiqussimam hominum scientiam reperitur nec in carminibus tractatur; immo nostro…
De Medo et eius sacculo nummorum
Medus in sacculo suo multos habet nummos. Quod Medus plus vult pecuniae captare, nummis suis cauponam emit ubi vinum venditet. Dein vero animadvertit fere omnes suos ganeones, ut qui temulenti sine quaestu nihil faciant nisi vinum bibant, non esse solvendo….