Cum Paulus Villaoslada et Circulus Latinus Matritensis nuper animos nostros ad editionem Machiavelli Principis Basileae anno 1580 typis expressam vocavissent, aliquid ibi scriptum paulo insolitum mihi videbatur. Nam typographus in epistola praefatoria in quosdam “Antagonistas” Machiavelli invehitur verbis his: Quid vero Antagonistae eius…
Author: Nemo Oudeis
De novi anni malis avibus
Et in peius statim vertitur annus novus: nam Gabriella Giffords Democratica senatrix Arizonensis modo nunc est a sclopetario oppugnata Tusconiae ubi civibus consulebat. Tres eius adiutores et quinque vel sex alii cives, inter quos puer numeratur, feruntur esse vulnerati, quorum…
De senatoribus inauguratis
Novo anno incepto populares legati legibus ferendis inaugurati sunt, plus minusve. Nam duae res notandae in senatu nuper actae sunt: primum, senatores deiurio solemni secundum patrum mores vincti sunt; deinde, factio Republicana theam bibentibus cita constituit ut prima instituta rei publicae…
Quid dixerit Valla de coloribus…
Hac nocte, cum Graecula pensa mihi absolvenda vitarem, locus ante oculos venit admodum iucundus, in quo Laurentius Valla non solum in Bartolum de Saxoferrato iurisprudentiae professorem invehitur sed etiam variis de coloribus disserit. Intueamur nunc rationes tuas de coloribus, in…
De sollicitudine atque anxietate
Unus dies nunc mihi restat ante probationes Graecas difficillimas subeundas, neque ullo modo possum dicere me sentire paratum. Quid faciam? Ad libros est mihi redeundum, ad nomina titulosque operum numquam lectorum memoriae mandanda, ad historiam litterarum lecticandam. Οὐδείς: Quis historiam…