Nonnullis studium movisse atque hodie movere videntur quæstiones, quas Tarsia Apollonio posuit in Historia illustris illius Tyrii. Sunt enim qui velint fabulas subaudire a Flavio Josepho narratas, in quibus Εἴρωμος rex Tyrius et Σολόμην filius τοῦ Δαυίδης inter se certabant aenigmatibus…
Category: Commentarii
Decursus rerum æstivarum
Mense Maio 10 – Eurovisionis certamen primum celebrabitur12 – Eurovisionis certamen secundum celebrabitur14 – Eurovisionis certamen ultimum celebrabitur15 – Omnes jam obliti erunt victoris et carminis “optimi” (quod revera vix dignum auditu fuerit) Mense Junio 23 – more populari Britanni…
Boneri defensio Sclopi
Sæpe dicuntur litteræ Latinæ Græcæque esse ideo colendæ, quo magis patrimonium sapientiæ (Occidentalis, ut ajunt) intellegatur: sic leguntur Cicero et Plato et alii, ut humanitate imbuamur. Sed etiam sæpe prætermittuntur auctores recentiores, qui eadem tractant quæ hodie in ore omnium…
De tribus virtutum generibus in Historia Apollonii
Multos jam annos inter fabulas dilectissimas numero eam, quam M. Welserus olim dixerat lectori aptam parato “gemmas ex stercore legere”: videlicet Historiam Apollonii regis Tyrii. Quam iterum ob causas quasdam lego: unde gemmas lego, ut fit quotienscumque eam historiam evolvo….
De Roberti Turneri Encomio debiti
Hoc encomium puto hodie exscribendum et lectoribus offerendum, non solum propter validam quandam affinitatem, qua argumentum vetustæ hujus laudis cum Europa nostro sæculo ære alieno obruta conjunctum esse videtur, sed etiam propter Divum Valentinum, cuius hodie celebratur patrocinium amoris, quem…