De Franciscanorum fabulis

In præfatione, quam ad Historiam Navigationis in Basiliam apposuit Ioannes Lerius, hoc frustulum sententiæ in mendacia Andreæ Theveti scriptæ legi quod studium mihi movit: tam verū quàm Franciſcanorum Alcorani ementitæ fabulȩ Quales sint illæ fabulæ velim novisse, quas suspicor ortas…

De reformatoribus, qui esse se dicunt

Videmus nonnullos, quorum nomina extremis saltem syllabis consonant cum illis, quae in eo “Rajoy” audiuntur, non videri cognovisse quid sibi vellet nomen “cambii” sive reformationis: et monemur de Patre McDaniel, qui a reformatoribus inter contiones comitiaque premebatur: Pater Si suffragia…

Videmus tempora ante oculos nostros mutari, et cum illis Europam. Nam vix dies videtur praeterlapsus, ex eo tempore quo hos amicos vino et pecuniae deditos videbamus: Nunc autem res atque homines longe aliter sese habent: et nunc mense Februario ineunte,…

De porcis Oxoniensibus

Oxonienses hodie coacti sunt negare se omnino prohibuisse quominus auctores de porcis tomaculisve scriberent: licere enim mentionem porcorum facere in lexicis et “historicis operibus commenticiis” et commentariis academicis. Non igitur metuendum videtur, ut apparet, ne testamentum Porcelli prohibeatur. Antea autem…