De subuculis imparibus

Cum nonum Varronis de Lingua Latina evolverem (quem librum commendo non solum illis, quibus placet de numeris legere, sed etiam propter argumenta de analogia et anomalia et consuetudine prolata) ex inopinato delectatus sum hoc loco: Quod dicunt nos dissimilitudinem potius…

De historia quadam sumpta brevis descriptio Floridensium: Nullam Dei habent notitiam, neque ullam religionem: quod illis conspicuum est, veluti Sol et Luna, illis Deus est. Sacrificos habent quibus valde fidunt: magni enim sunt magi, arioli, et daemonum invocatores. Funguntur etiam…

Nuper aliquis de bestia, quae dicitur rhinoceros, me rogavit, sed eum nuntium nunc nequeo invenire. Sed, quod ad bestiam spectat: Rhinoceron cum verbis numquam victus ab hoste redit, significat virum militarem a prȩlio non debere discedere, nisi vel victorem, vel…

De arte logica

Demonstrandum est: crocodilum longiorem esse quam latiorem. Primum demonstrabimus crocodilum longiorem esse quam sit croceus. Crocodilo crudeli longitudo extendit tam per durum dorsum squamosumque quam per ventrem vix molliorem. Crocodilus croceus est, ut docti homines referunt, sed tantum per dorsum,…

De Admonitione principum

Mirum librum inveni auctore orbatum (quamquam bibliothecarii nonnulli volunt eum a Philippe de Marnix esse scriptum), qui inscribitur Admonitio ad orbis-terræ principes, qui se suosque salvos volunt, in primis ad Illustrissimos Germaniæ proceres (quem librum non opus est dicere nullo…