Serpens in horto. Serpens in arbore. Serpens in lapide. Retiarius in casse. ψυχὴ in folio.
Category: Commentarii
Insania
In libro1, qui nunc est cito legendus, iambus sic sex modis finitur: Itaque non solum iambus, ut plerique dicunt, sed etiam anapaestus, dactylus, spondaeus, et series syllabarum trium quattuorve correptarum vocitantur iambi. Deinde, proxima in periodo, finitur trochaeus paene eodem…
De verbo perdendi et nomine inde sumpto
Aliquando quaeritur quomodo Latine dicatur “loser,” sicut audiatur in Americano carmine notissimo c.t. “Soy un perdedor.” At perditor nomen, quamvis Latinum sit, nihilominus in se vocem continet activam: “perditorem reipublicae” (ut Tullius pro Plancio et in Vatinium dixit) vocamus hominem…
Commentationes a Germanis saeculo undevicesimo scriptae inter philologos sunt magnae famae: utrum bonae an malae pendet de philologo. Saepe enim Magnos Philologos acti temporis laudatores audivi ad caelum tollere Germanos eius saeculi, quippe qui omnes mortales antecellere dicerentur ingenio et…
Longe antequam Geraldus Bruckheimer et Iohannes Depp et alii omnia concaverat ad Lustratorem Solivagum (qui Anglice “Lone Ranger” vocitatur) pertinentia, non solum habebatur Lustrator ille quasi exemplar virtutis sed etiam ad symbolum morale haerere ille fingebatur quod in lucem editum…