De tartareo vapore iuventutis

Apud Ianum Bodecherum, cuius Satyricon nuper coepi evolvere, hunc locum inter primas paginas inveni: Erant etiam qui importuna mora et nescio quo pestilenti fumorum flumine me paene ad ultimam cogebant indignationem. Eteneim herbae cuiusdam, quae simul cum novo orbe nobis…

De philosophia Deformatoris.

Ne videar emortuus esse, cum revera vivus libellis academicis scribendis sim sepultus, subdo e Valentini Andreae colloquiis, quibus titulus Turris Babel est datus, oratiunculam cuiusdam Deformatoris: Qui res omnes ex praescripto et legibus administrant—nae illi mihi nimis abiecti sunt et humiles!  Quin potius…