Insolitum hexametrum repperi Gradum ad Parnassum lustrans: cērvĭsĭă. Cērvĭsĭae cōctōr, tōnsōr, pīstōrquĕ mănēbūnt, B. SYN. Zȳthūm. Cum nescirem qui poeta sit littera “B” insignitus—nullum enim in indice poetarum apparet nomen quod e littera illa omnium secunda exorditur, etsi Avienus et Cappela…
Category: Commentarii
De pretio litterarum diminuto
Aliquis nuper mihi misit brevem commentatiunculam anno bismillesimo in actis diurnis Neoeboracensibus divulgatam, quae, quamquam ego antea abhinc annos iam decem undecimve non animadverti, nunc mihi legenti primo risum deinde vero quandam maestitiam movet: nam haec acta, quae solent unaquaque hebdomade indicem parare…
De custodibus facile fallendis
Post theam apud Vietnamenses sorbillatam modo me media nocte recepi domum, ubi inveni plurimos custodes publicos opperientes et vicum obsidentes. Cum tandem solam viam ad vicum invenissem qua per biocolytas licueret aut intrare aut exire, quo facilius omnes autoraedae inspicerentur,…
De rebus “in scriptione mentis scriptoris”
In margine trium codicum manu scriptorum, in quibus vel Nennionis vel Gildae Gesta Brittonum continentur, ad nomen Bruti filii Silvii adicitur recensio familiae primis a stirpibus (id est a Cain) usque ad scriptoris ipsius diem reducta. Haec paene omnia ob…
De nominibus ad caffeam accipiendam dandis
Mos nonnullas in popinas cauponesque nuper serpsit, ut emptor ciborum, qui paulisper ante cibos allatos expectaturus sit, a caupone rogetur quid sit suum nomen, non solum ut fercula ad proprios emptores recte tradantur, sed etiam ut emptores sentiant se potius a…