Amicus mihi nuper mentionem fecit horum, quae de oratoribus dixit Lippus Brandolinus: Nam quum veterum sive precepta sive orationes lego, video nos hodie quodvis potius nomen posse nobis quam oratoris arrogare. Primum enim Romana illa lingua, quam illi secum nascentes…
Nuper @Carmina_Banana sive +Carmen gb de suo ordinatro vehementer conquesta est apud Twitter; quare nostros speculatores misimus qui discerent quale sit illud computatrum tam difficile et pertinax. Ecce id quod invenerunt:
De proposito Francisci Hollande
Franciscus Hollande, qui vulgo “Flanby” appellatur, cum discordiam inter Europæos propter debita Græca ortam vidisset, consilium proposuit aliquatenus novum atque, ut paucis fortasse videbitur, audax: nempe ut singulæ reipublicae, quae nummis Europæis utuntur, in unam congregentur confœderationem, cui sit et…
Dialogus: Cletus et Brandina
Personæ: Brandina, rustica fistulam tabacinam semper hauriens Cletus, rusticus laxa maxilla praeditus Brandina Venuste dixit jocosus ille minister Theodiscus, Vulfgangus Schäuble, nobis licere cum Europæis Græciam pro insula Sancti Ioannis de Portu Divite permutare! Nec potui, quin more rustico, ut…