De elegantia Europæa novissima

Singulis annis Americani summo studio exspectant summum certamen elegantiarum, quod Eurovisio dicitur: nam inde discimus quid sit elegans, quid urbanum, quid in pretio habendum. Anno enim præterito aliquid omnino novum didicimus. At satis de rebus præteritis: nunc vero ad carmina…

De honestissimo genere militiae

Locus de quadam oratione sumptus aliquatenus paradoxa, quam suspicor magis ad pacem spectare inter Hispanos de corona disputantes (itaque et Batavos: nam orator fuit Henricus Sandbeek) promovendam quam ad argumentum paradoxum explicandum: Triplicem mecum perpendite, Auditores strenuissimi, quae in terris…

De puteo Democriti

Inter annotationes ad Politiani epistolas aliquid inveni lectu dignum de Puteo illo Democriti: Veritas in Democriti puteum demergitur. Proverbialis est sententia: qua veritatem obscuram esse inventuque difficilem significamus. Hanc eius esse rationem putamus. Obscurae res in puteo esse dicuntur. Unde…

Epitaphium “Nulli”

Etiam apud Swertium est epitaphium “Nulli” (potius quam nullius): Hîc recubat NVLLVS, nullo de ſanguine cretus: NVLLVS apud viuos, NVLLVS apud Superos. Necnon id “Hominis”: Quis iacet hic? NEMO vacuum ſine nomine corpus Hic iacet, ex ſolo corpore non fit…