Mihi puero parentes olim dono dederunt librum, cui titulus Plures versus Latini: a Vergilio usque ad Miltonem, a Helena Waddell versi. Qui etiam hodie venalis est, eadem imagine in tegumento ornatus, sed pretio magnopere aucto, ut fit cum decursu temporis…
Tag: L. Annæus Seneca minor
In quam angusto quodam quot gradus posuit?
Seneca eius nominis Taediosior in epistola undequinquagesima: Punctum est quod vivimus et adhuc puncto minus; sed et hoc minimum specie quadam longioris spatii natura derisit: aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud inclinationem quandam ab adulescentia ad…
De Tito Andronico et Iona
In fabella cothurnata cui index Titus Andronicus, anno 1594º in scaenam producta et prima ex omnibus Guilielmi Shakespeare operibus typis eodem anno expressa, reperitur versus incertus Latine scriptus: Magni dominator poli, tam lentus audis scelera? Tam lentus vides? —Titus Andronicus 4.1.81–82…
De pugillaribus
Catullus carmen 42 iocum me putat esse moecha turpis, et negat mihi nostra reddituram pugillaria, si pati potestis. Plinius maior Historia Naturalis 13.69 Postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse…
De Naturali Historia
Indi et el Lagarto Lunae die, cum Irisatus Iocohamensis posuisset Ioshitacam Iuriconem, non solum ob pulchritudinem sed etiam quod partes insolitas quibusdam in pelliculis iam suscepisset, debere principissae aboriginum personam gerere in fabula de Diaboli Infundibulo tradita, si cinematographice esset narrata, ego…