Satis constat Ciceronem ad fines sententiarum exornandos numeris esse usum quibus aures audientium oblectarentur: nemo enim est qui nesciat illud tertio quoque sensu positum esse videatur fere nihil aliud sibi velle quam “sit,” sed tantum gratiae gratia adhiberi. Sic invenimus…
Tag: L. Apuleius Madaurensis
De Q. Lollio Urbico praefecto urbi
In tabernis solemus de martyris oratoribusque cum amicis colloqui, nam utrosque melius intellegimus ebrii. Duabus in Apologiis nomen cuiusdam Urbici legitur, qui videtur utraque in oratione esse unus et idem Q. Lollius M. f. Urbicus, praefectus urbi. Igitur et priusquam…
De pugillaribus
Catullus carmen 42 iocum me putat esse moecha turpis, et negat mihi nostra reddituram pugillaria, si pati potestis. Plinius maior Historia Naturalis 13.69 Postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse…
De Catonis viris bonis duobus
Notissimum est illud Catonis, quo ille oratorem definivit: Orator est, Marce fili, vir bonus, dicendi peritus. Quintilianus illa verba duodecimo in libro Institutionis Oratoriae decantavit, Seneca primo in libro Controversiarum, Apuleius in Apologia, Fronto prima in epistula alterius libri ad…