De variis locis deo plenis

Quicumque Senecae Suasorias semel legerit, semper in animo tenebit fabulam iucundissimam de Iunio Gallione narratum: Memini una nos ab auditione Nicetis ad Messalam venisse. Nicetes suo impetu valde Graecis placuerat. Quaerebat a Gallione Messala quid illi visus esset Nicetes. Gallio…

Ubi sit ius

Nonnumquam per rete universale, fontem mendaciolorum non semper illepidorum, invenimus Ciceroni false ascriptum hoc elogium: Ubi societas, ibi ius est. Quod si cupimus Ciceronem dixisse, fortasse his verbis in primo Tusculanarum Disputationum usus est: Haec nos primum ad illorum cultum,…

De florum brevissima aetate

Saepe miror flores esse donum amantibus adeo solitum ut non solum affectus signum sed etiam ipsius spei amoris habeantur. Nam flos ab amasio carptus atque amatae datus primo et perbreviter pulchritudine splendet; deinde vero ita cito, ut apud Tullium etiam “amores…et…

Quae e Quintiliano didicerim.

ὑπὸ τοῦ Κουϊντιλλιανοῦ ἔμαθον τάδε· Item orator, cum falso utitur pro vero, scit esse falsum eoque se pro vero uti: non ergo falsam habet ipse opinionem, sed fallit alium. Nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluentii gloriatus…