In D. Ioannis Brancaccii Panormitani Arte Memoriae Vindicata legimus triste et verum illud, Poetas nasci, Oratores fieri (triste et nimis verum nobis saltem quippe qui nec poetae nati simus, nec satis diligenter in studia oratoria incumbamus ut diserti fiamus). A…
Tag: Marcus Antonius Muretus
De versibus quibusdam Trabeae et Accii
Apud Iosephum Scaligerum, qui Varronis De Re Rustica libros commentariis instruxit, invenimus eam locutionem quae est venire contra aurum multis aliis exemplis illustratam et his optimis nec ante Scaligerum in lucem editis: Plauti vero testimonia citare, quoties hoc genus loquendi usurpaverit,…
De muscis quibusdam apud Muretum repertis
Inter annotationes in Catulli carmen sexagesimum septimum, quas scripsit Macus Antonius Muretus nebulo salsissimus, haec verba me praeter modum delectaverunt: Nec peccatum a me.] Post hunc versum pentameter desideratur. Itaque concurrerunt emendatores, ut ad mulctram muscae; et, quod quisque potuis,…
De tribus floribus Catullianis
In Catulli carminibus nuptialibus, quibus numeri (nam apud poetas quid non secundum numeros?) sexagesimus primus et sexagesimus alter tribuuntur, tres flores reperiuntur de quibus imprudens discipulus nonnihil effutire potest. iam licet venias, marite: uxor in thalamo tibi est, ore floridulo…
De emendatione omnium stultissima
Melius nonnumquam videtur imaginem apponere nihil ad scripta pertinentem. Quamquam libenter confiteor me fortasse nimis proclivem esse in M. Antonium Muretum, oratorem disertissimum, ob mellifluentes eius periodos necnon epistolas variasque lectiones tam doctas quam iucundas ac carmina delectabilia, ut vera…