Nonnumquam inter scripta Grammaticorum reperiuntur præcepta utilia, sed cura est semper adhibenda, ut rationem habeamus non solum præceptorum, quæ Grammatici tradunt, sed etiam usus antiquorum. Abhinc nonnullis annis cœpi inter multos homines Latine loquentes legere audireque adverbium, quod est “horno.”…
Tag: Q. Horatius Flaccus
Duabus de lectionibus Lipsianis
Apud Lipsium, primo in Saturnalium sermonum, legimus: Cum dixisset, patera accepta ego Victorem intuitus, “Hanc ita spumantem,” inquam, “Latio et Latiae.” Eduxi, et Victori tradens, “Vivamus,” inquam, “moriendum est.” Ille abominatus tam tristem vocem, “Quaeso,” inquit, “vitemus hand δυσφημίαν in…
De sale et mensa tam Archilochi quam Horatii.
Apud Archilochum legitur hoc fragmentum, cui numerus 173us a West est tributus: ὅρκον δ’ ἐνοσφίσθης μέγαν, ἅλας τε καὶ τράπεζαν. Haec verba, quamquam primo non intellexi cur sal una cum mensa pro iureiurando positus esset, tamen ad mentem vocaverunt carmen…
Quid dixerit Valla de coloribus…
Hac nocte, cum Graecula pensa mihi absolvenda vitarem, locus ante oculos venit admodum iucundus, in quo Laurentius Valla non solum in Bartolum de Saxoferrato iurisprudentiae professorem invehitur sed etiam variis de coloribus disserit. Intueamur nunc rationes tuas de coloribus, in…
De Clodio Albino imperatore Horatiano
Nonnumquam apud historicos possumus locos invenire quos suspicamur potius e poetis quam e commentariis, annalibus, historiis antecedentibus esse tractos, nec pauci sunt tales loci in Historia illa Augusta, de cuius scriptoribus et aetate et intentione multum ambigitur inter litterarum peritissimos. Ego…