Honoris et ebriatatis causa?

Prima hora post mediam noctem

Ebriosorum collegium cuius domus iuncta nostrae est multo cum clamore pergraecantur.

Secunda hora post mediam noctem

Astynomi ad insulam trans viam adveniunt, ut hebdomadalem pugnam domesticam terminent.

Quinta hora post mediam noctem, et prima ante lucem

Audio pulsationem et tandem fragorem, sicut aliquid ex vitreo factum est fractum. Caput meum per fenestram extendens, feminam pulchriorem et ebriam infra video.

« Quid fit? Satin’ salve? » rogo, mirans propter pulchritudinem feminae iratae, vel fortasse irae femineae.

Cui, ampullam fractam tenens, respondet se virum in conclavia subter meis habitantem petere, eum infamiam de se divulgavisse, istum honorem suum laesisse, se cum eodem « colloqui » velle, et illum expergere in animo nunc habere, itaque fenestras pulsare et frangere. « Non est tibi, pupe, » inquit et circum aedificium ad anteriorem partem insulae nostrae circumambulat.

Iste grassator inutilis est idem qui tantum fumum haurit ut totam aedificium tabacum redoleat.

Bonam fortunam feminae opto, et ad cubitum redeo.

Cur feminae pulchrae et ebriae et iratae et ampullis fractis armatae numquam me petunt?

Leave a Reply

Your email address will not be published.