Pensum Germanicum adhuc me taedet: hac nocte lego de “Art, Wesen und Verständnis.” Nomen substantivum “Wesen” potest “quidditatem” significare, et quidditates bis in Erasmi Moriae Encomio, id est Stultitiae Laudis, iam inventi sumus. Ergo, scribere pensum Germanicum est stultorum. Quod erat demonstrandum.
Arbores nostrae variis coloribus ardent. Nondum anni ad tempus revertimus in quo “terra” ut Eliot ait, “mortis acumina suffusca in deserto aquae et luti fit,” sed colores autumnales non iam sunt tam vivati, praesertim si pluit. Sed semper aestate frui nobis per Deo, vel per deos, non licet. Si cotidie sol luceret, si cotidie in litore nos apricari possemus, si cotidie calido sub sole horas postmeridianas dormiremus, hiemem desideraremus. Melius est quoque die separatim frui.