Aufklärung Nubifera

Proxima nocte fabellam scaenicam meam scripsi: quinque paginas nugarum plenas. Nullus Hastivibrax sum, sed me, pudicitia carentem, non pudet lineas illi scriptori afferre. “Semove hoc ab hoc, si hoc esset alioqui.” Hac in fabula, nuntius qui responsum a Tarquinio Superbo petit, in hortum ductus, papaver edit, et igitur duo papavera peripatetica et irata, Bradleium et Arnoldum nominibus, somniat.

Ingeniosa condiscipula quaedam tamen poema epicum pro fabella scribere coepit, et ego propter versus tam bene compositos miratus sum: utinam olim tam pulchre quam illa scribere possim! Sed discipula ingeniosa et callida est illa, et ego improbus sum nebulo.

Et cum nebulo sim, die Iovis scholam Germanicam praetermisi et aliam scholam Latinam petivi. Pensum Germanicum satis facilius intellexi, et linguam discere Latinam est mihi suavius. De itineribus et caelum didici: de autocinetis (et commeatu) et scaphis veliferis et navibus onerariis et aeroplanis locuti sumus, et de pluviis et tempestatibus et tonitru et nive. Perutilia sunt haec verba: in schola Germanica autem semper modo de Aufklärung et reine Vernunft et rebus nugacissimis huiusmodi legimus. Adhuc nescio quid sit Darstellungsdenken, et mea non interest. Quid prodest Aufklärung tua si nescis utrum caelum fiat nubilum an disserenet?

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *