Nihil novi

Diaeta mea tandem est calefacta: locator meus hypocaustum, gumme madenda sine dubio et taenia adhesiva, consarcinavit. Valde gavisus sum cum ab scholis reveniens diaetam haud frigidam invenirem. Non iam erit necesse mihi ad bibliothecam vel ad tabernam cafearium ire ut digitis haud congelatis scribam. In taberna cafearia nunc sedeo, virum citharam male canentem et triste carmen infideli de amica scriptum peius cantantem audiens.

Qua de causa serias commentationes legere vel scribere vel cogitare non possum; quo maiore aliquis in taberna cafearia canit, hoc peius canit et difficilius intellegitur. Etsi intellegere possis, modo tristia carmina perdito de amore scripta audias. Omnes cantores talibus in popinis atra vestimenta gerunt et vitas miseras agunt. Si laeti essent, vel si aliquae puella fideliter eos amaret, haudquaquam in cafearia canerent; immo privatim eandem ad puellam canerent. Sed illud fortasse est causa fidei male servatae: quod pessime canunt.

Satis de cantoribus. Notas satis bonas hodie accepi, et in libello de Erasmo scripto et in probatione de texto ex tempore legendo, sed plus errorum hac in probatione feci quam in proxima feceram. Non satis eram paratus quoque ut orationem τοὺ Δημοσθένη tertiam facile legam. Studiosiorem esse me oportebit. Nimis temporis in convivio et in otio hac in fine hebdomadae trivi.

Die Veneris, ego et condiscipuli festivi popinam Iaponicam petivimus et nostra ventra sashimi, id est piscibus incoctis, complevimus, et ut semper Latine collocuti sumus. Immo colloquebantur alii; ego modo balbutiebam. Unius condiscipulae diem natalem (ex post facto) celebrabamus, sed aliquid saki, id est Iaponici vini ex oryza facti, bibere alios persuadere non poteram.

Postea, symphoniam audivimus, in qua Mozarti “Iocus Musicalis” cantus est, inter alia carmina ab Haydn et Strauss et Schumann scripta. At tam defatigatus fui, ut paene obdormirem, vix possem Latine balbutire, et (ut vereor) haud satis essem sociabilis.

Velim ad symphoniam revenire hac die Veneris, et tesseras iam adeptus sum, sed alium de Erasmo libellum domi scribere me oportebit. Ut iam semel dixi, studiosiorem esse me oportet.

2 Comments

  1. De calefacta diaeta et notis congratulor. Kafka in litore, ait bibliopola, non adhuc editus est in Hispanum sermonem versus. Ergo legi ‘Venatio arietis silvestris’, rara fabula sed bene conducta. Salutem, Nemo!
    Thersites

  2. Ego nondum Venationem Arietis Silvestris legi, sed Salta Salta Salta (vel Iaponice ダンス・ダンス・ダンス Dansu Dansu Dansu), quem Venatio sequitur, libenter perlegi. Si tibi placuit Venationem, tibi Salta Salta Salta commenderem, sed ille liber quoque nondum in sermonem Hispanum est ductus.

Leave a Reply

Your email address will not be published.